Popraw Opracowanie
Transponuj
0

Puer natus in Bethlehem Piosenki Religijne

Tekst piosenki

  • Tekst piosenki Gekoon
    2 oceny
1. Puer natus in Bethlehem, alleluia. Unde gaudet Jerusalem. Alleluia, alleluia!
Ref. In cordis jubilo, Christum natum adoremus, cum novo cantico!
2. Assumpsit carnem Filius alleluia. Dei Patris altissimus, alleluia, alleluia.
3. Per Gabrielem nuntium alleluia. Virgo concepit Filium, alleluia, alleluia.
4. Tamquam sponsus de Thalamo alleluia. Processit Matris utero, alleluia, alleluia.
5. Hic jacet in præsepio. Alleluia. Qui regnat sine termino. Alleluia, alleluia.
6. Et Angelus pastoribus, alleluia. Revelat quod sit Dominus, alleluia, alleluia.
7. Reges et Saba veniunt alleluia. Aurum, thus, myrrham offerunt. Alleluia, alleluia.
8. Intrantes domum invicem. Alleluia. Novum salutant principem. Alleluia, alleluia.
9. De matre natus virgine. Alleluia. Qui lumen est de lumine, alleluia, alleluia.
10. Sine serpentis vulnere. Alleluia. De nostro venit sanguine; Alleluia, alleluia.
11. In carne nobis similis. Alleluia. Peccato sed dissimilis; alleluia, alleluia.
12. Ut redderet nos homines. Alleluia. Deo et sibi similes. Alleluia, alleluia.
13. In hoc natali gaudio, alleluia. Benedicamus Domino: alleluia, alleluia.
14. Laudetur sancta Trinitas. Alleluia. Deo dicamus gratias. Alleluia, alleluia.

Oceń to opracowanie
Ocena czytelników: Niczego sobie 2 głosy

Kontrybucje
Gekoon
Redakcja
  • Teledysk

Współpraca

W wiki-śpiewniku Wywroty możesz poprawiać istniejące opracowania i zdobywać punkty karmy. Zapoznaj się z zasadami kontrybucji.
anonim