0
0

Adeste fideles Kolędy

Tekst piosenki

  • Tekst piosenki Redakcja
Adeste, fideles, laeti triumphantes:

Venite, venite in Bethlem:

Natum videte Regem Angelorum.



Venite, adoremus. Venite, adoremus.

Venite, adoremus Dominum.



En grege relicto, humiles ad cunas

Vocati pastores adproperant:

Et nos ovanti gradu festinemus:

Venite, adoremus…



Aeterni Parentis splendorem aeternum

Velatum sub carne videbimus.

Deum infantem pannis involutum.

Venite, adoremus…



Pro nobis egenum, et foeno cubantem

Piis foveamus amplexibus:

Sic nos amantem quis non redamaret ?

Venite, adoremus…



Qui foeno iacebat panis speciebus,

Pro nobis effectus Emmanuel.

Sic nos amantem, quis non redamaret?

Venite, adoremus…



Oceń to opracowanie

Dodaj własne wykonanie

Umiesz zagrać tą piosenkę? Nagraj swoje wykonanie i pokaż innym jak grasz!